# Physica generalis 163

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/163

Continua imminutione, sive subtractione „itum est a positivis in negativa, a progressu ad regres"sum, in quibus idcirco eadem species mansit, non quae „diversae. 200. Sunt quoque, qui querantur introducta hac virium theoria, Philosophiam mechanicam everti, quae communi fere doctorum omnium assensu in scholas passim recepta fuerit. Hi vero sat produnt, sibi minime perspectum esse, quid Philosophiae mechanicae nomine veniat, vel rectius venire debeat. Aio igitur, Philosophiam hanc, quae corporibus vim motricem certis legibus adstrictam tribuit, vere mechanicam esse. Illa enim Philosophia mechanica dicenda est, quae naturae phaenomena secundum leges, & regulas mechanicae explicat, nihilque continet, quod dictis regulis quavis ratione adversetur; qualem esse Philosophiam hanc cum per decursum Physicae ostensuri simus, mechanica iure optimo vocari poterit. Certe praecipua mechanicae fundamenta, nimirum actionis, & reactionis aequalitas, aequilibrium massarum, centri gravitatis status vel quiescendi, vel movendi uniformiter in directum in hac virium theoria salva, va, integraque manent.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
