# Physica generalis 165

Leopold Biwald, Physica generalis, 165. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/165

SECTIO II. GENERALIBVS CORPORVM AFFECTIONIBVS. Vindicata sectione superiore vi motrice corporum, expositisque legibus, iuxta quas vis eadem sese exerit, ostendendum iam est, per hanc virium legem praecipuas quasque corporum affectiones explicari posse. ARTICVLVS I. DE IMPENETRABILITATE, EXTENSIONE. ET DIVISIBILITATE. PROPOSITIO I. Per expositam superius virium legem impenetrabilitas corporum bene explicatur. 201. um enim ostensum fuerit, in minimis corporum distantiis vim repulsivam locum habere, quae in quadam distantiarum ratione inversa agens omnem corporum immediatum contactum excludat, sequitur, fieri haud unquam posse, ut duo materiae puncta idem spatium occupent, sive compenetrata sint. SCHOLION. Haberi tamen interdum potest apparens quaedam compenetratio: nisi enim vires repellentes, ait P. Boscovich, moram obiicerent, massa quaevis aliam libere permearet, sine ullo unquam vel duorum punctorum occursu, aut nexuum dissolutione: ea vero mora facile vinceretur, si massae cuipiam satis magna velocitas posset conciliari. Nam ut vires agant, motumque progignant in sensus incurrentem, egent continenti aliquo tempore: si ergo ob immensam praetervolantis massae celeritatem tempus hoc valde diminueretur, facile apparet, a massa, in quam incursio fieret, nullam fore ad sensum impeditionem. Ita sane lumen ob incomprehensam, qua effunditur, velocitatem liberrime per vitra & gemmas progreditur. Imaginem rei habes in globo ferreo, qui transiire debeat inter magnetes hinc, & inde temere sparsos.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
