# Physica generalis 168

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/168

PROPOSITIO III. Ex hac virium lege corporum quoque divisibilitas repeti potest. 203. Drimorum quidem materiae elementorum in hac sententia divisibilitas nulla est, cum ea simplicia, & inextensa sint; at vero massae quaelibet, quae nobis aliud non sunt, quam dictorum, punctorum congeries, dividi in partes possunt, non tamen plures, quam sit ipse punctorum massam constituentium numerus. Cum enim puncta haec, & quae ex illis coalescunt moleculae, nonnisi finitis viribus ad se invicem accedant, vel accedere nitantur, hic eorum ad se invicem accedendi nisus finitis quoque viribus vinci, eaque a se invicem divelli, sive dividi poterunt. ARDe cohaesione corporum, variisque eius speciebus, & Phaenomenis. 204. Cobaesionis nomine intelligimus eam cor- Quid cohaesio: porum sive solidorum, sive fluidorum coniunctionem, qua massam unam continuam constituunt. SCHOLION.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
