Latin
SECTIO
Leopold Biwald, Physica generalis 17
Unproofread scanNot analysed yet
ritas? enascitur idea celeritatis. Unde celeritas recte dicitur relatio spatii ad tempus: tanto enim maior censetur celeritas, quo majus est spatium eodem tempore confectum, vel quo breviori tempore spatium idem conficitur. 30. Directio mobilis desumitur ex situ va. Quid directio rio spatiorum, quae mobile percurrit. 31. Motus absolutus est, dum mobile reipsa Quid motus respectu terminorum, quos in immensis univer absolutus? si huius spatiis concipimus, locum mutat. 32. Motus relativus est, dum mutatio loci Quid motus relatiad determinatum quoddam spatium, vel ad vus? determinata quaedam corpora, vel obiecta refertur. Quid quies 33. Conformiter ad praedicta corpus ab absoluta? solute quiescit, dum respectu nullius assignabilis termini locum mutat. Relative vero tanQuid relaτῖνα? tum quiescit, dum solum respectu quorundam determinatorum obiectorum eandem distantiarum relationem conservat. SCHOLION I. Si quis in navi aequabiliter progrediente sedeat, aut erecto corpore consistat, is absolute moveri, relative vero, id est, respectu partium navis quiescere censetur. Quod si is ipse in navi ortum versus progrediente, eadem celeritate, qua navis fertur, ad occasum progrediatur, is absolute quiescere, relative vero moveri dicendus erit.