# Physica generalis 170

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/170
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/170

5) Si inter corporum politorum superficies interponatur corpus quodvis fluidum, vis cohaesionis plurimum augetur. 6) Corpora diversa eodem licet interposito fluido, aut eadem interiectis diversis fluidis variam sortiuntur cohaerentiam, quod sequentibus experimentis ostendit Musschenbroek (Phys. Tom. 1. §. MXCVI.), , Ex variis corporum ge„neribus cylindros feci: omnium diameter fuit „1, 916 poll. Rhenoland. planae superficiei, & „fere politae usque ad splendorem: ut pari „ calore calerent, aquae ferventi iniicieban„tur, ex aqua exemtis, linteo abstersis, ex„templo illitum fuit sebum bovinum, quo ab „hoc calore refuso, cylindrus cylindro est im„positus, aliquantulum in rotundum fricatus, ut „nihil aeris intermedium superesset, compres„sus frigori, & quieti usque in sequentem diem „ commissus: perpendiculariter divulsi cylindri "hisce ponderibus cohaeserunt. „Ex vitro IB 130. „Orichalco ib 150. „Aere fulvo ib 200. "Argento IB 125. „Chalybe indurato ib 225. „Ferro molli ib 300. „Stanno ib 100. „Plumbo IB 275. "Lin„Zinco Ib 100. „Bismutho ib 150. „ Marmore albo ib 225. „Marmore nigro Ib 230. „Ebore in 108. „In his vero experimentis pondus incum„bentis atmosphaerae aereae, quod fuit cir„ citer IB 41, subtrahi debet, ut vis vera „ cohaesionis a causa mox afferenda prove„niens inveniatur. Pari ratione inter cylin„dros ex orichalco interfusa est aqua, dum „appressi sunt, ut aer, quantum potest, ex„pelleretur; cohaeserunt aliquoties pondere „17, 5. unciarum. „ „Ab interfuso lacte bovino B 1. unc. 9. „ Ab interfuso spiritu vini Gallico unc. 24. „Ab oleo Terebinthinae unc. 371. „A Petroleo tenui unc. 203.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
