Latin
ARTICVLVS IV
Leopold Biwald, Physica generalis 185
Unproofread scanNot analysed yet
7) Ex tanta compositionum dissimilitudine enasci debet valde diversa etiam in punctis eandem particulam constituentibus cohaerentia, ut alia non magno negotio, alia difficillime de situ depellantur. 8) Multo vero maiora orientur indidem virium ipsarum discrimina. Poterit eadem particula uno suo latere alteram attrahere, alio repellere, sicut in magnete observamus: imo complura poterunt esse in eiusdem superficie loca alternarum id genus virium, cum nimirum in iis locis possint esse vel plura, vel pauciora puncta, quam in aliis, eaque in diversis tum a centro, tum a semetipsis posita intervallis. Fieri praeterea poterit, ut quemadmodum punctum quoddam tertium ab uno attractum, ab altero repulsum, vi amborum composita ad latus urgetur, ita etiam particula quaepiam ab una alterius parte attracta, ab altera repulsa ad latus itidem urgeatur, nec possit conquiescere, nisi in certa positione comparativa, quam consecuta deinceps tueatur. SCHOLION A. Qua ratione ex certis molecularum ordinibus maiores massae consurgere possint, docet Musschenbroek (Phys. Tom. 1. §. XCVIII. ),Videntur corpora ma"iora sequenti utcunque modo composita esse: concipian„tur 3, 4, vel plura ultima solida (sive in nostra senten"tia corpuscula primitiva) coniungi in aliquam massam "cuiusvis figurae A, erit haec massa primi ordinis, sive par„ticula prima. Ex huiusmodi aliquot particulis effician"tur complexiones, &copulationes iterum in firmam „quandam massam, hae component massam secundi ordinis, „sive particulam maiorem B. Eiuscemodi particulae ali„quot denuo acerventur, &coniungantur in cohaeren"tem massam, compositurae particulam tertii ordinis „particulis talium ordinum plurimis secum coniunctis tan„dem, corpus magnum, tractabile efficitur SCHOLION 3. Qua item ratione ex ultimis solidis (uti ea vocat Musschenbroek) etiamsi omnino similia fuerint, particulae primi ordinis componi possint, aut omnino similes, aut etiam aliquantum diversae, ita explicat: sint „ultima solida sphaerae aequales, quarum 6 particulam primi ordinis component; poterunt hae poni modo A, B, C, D, E, F, G, H, I, K, simili, etiamsi aliquan"tum differenti; ex quibus patet, discrimen aliquod fi"gurae in particulis maioribus nequaquam probare, ultimam "lolida figura discrepare.