# Physica generalis 187

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/187

Neque inde arguere licet, corpora quoque integra, & nunquam divisa universim facilius diffringi directione parallela, quam perpendiculari; in his enim fibrae possunt esse plurimae, quae limitibus multo adhuc validioribus cohaereant, ad quos corporum horum moleculae sensim pervenerunt, dum ea corpora orta sunt. Ad hos porro limites in corporum quantumvis laevigatorum appressu, & intritu nunquam pervenitur; cum nulla laevigatione, ac politura ita omnes denticuli, & asperitates tolli possint, ut non supersint quamplurimae quarum in distantiis minimis vis repulsiva impedimento est, quo minus particulae reliquis minus exstantes ad eas distantias pervenire possint, in quibus fortissime cohaerescant. 220. Quod si inter eiusmodi laevigatorum corporum superficies fluidum quodvis illud quidem excorpus interponatur, plendo cavitates fossulasque, quae in laevigatissimorum quorumvis corporum superficiebus microscopiis saltem deprehenduntur, efficiet, ut plures moleculae ad cohaesionum limites pervenire possint, atque adeo vis cohaeAt vero magnum erit discrisionis augeatur. men, si vel idem fluidum inter variorum 501. poporum, aut varia fluida inter eiusdem corpor ris superficies interponantur. Alia certe virium lex ex particulis sebi cum particulis marmoris coniunctis, alia inter easdem, & argenti particulas orietur, cum & numerus punctoum, sive molecularum ex punctis iis compositarum, & earundem distantiae utrinque diversae sint: ex quo diversi cohaesionum gradus, quos citata Musschenbroekii experimenta indicant, facile deduci poterunt. 221.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
