Latin
ARTICVLVS IV
Leopold Biwald, Physica generalis 188
Unproofread scanNot analysed yet
Quod cohaesio crescat, ubi fluidum interiectum frigore induratur, nullo negotio exponi potest: cum enim (quod in Physica particulari docebitur) frigus corpora omnia constringat, fluidi quoque interiecti partes tum ad se, tum ad particulas corporum solidorum propius accedent, ac proinde plures solidorum moleculae ad cohaesionis limites pertingent, quo facto cohaesionis vis maior evadat, est necesse. Pari ratione, quo magis corpora solida ante fluidi interpositionem incalescunt, eo magis partes eorundem a se invicem recedunt; fluidum igitur interiectum in eas quoque cavitates &fossulas sese insinuare potest, ad quas in solidis minori caloris gradu praeditis penetrare haud potuisset: superficies igitur magis laevigantur &ubi succedente per frigus induratione partes denuo constringuntur, ad distantias multo minores fortioresque coest ci haesionum limites perveniri potest. 222.