# Physica generalis 189

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/189
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/189

Quod attinet, illam distractionem, & compressionem fibrarum, quae ante cohaerentium nonnullorum corporum diffractionem notatur, ea ex lege virium manifeste consequitur: cum enim cohaesio a limitibus pendeat, quorum & distantiae, & robur varia esse possunt patet, particulas in limitibus constitutas intervallo iam maiore, iam minore ab iisdem limitibus recedere posse, prius quam nexus partium omnino tollatur. Hoc ipsum vero phaenomenon in eorum sententia, qui a fluidi externi pressu cohaesionem repetunt, explicatum vix ullum habet; ibi enim superata fluidi pressione partes omnes disiungi illico deberent, nullaque eiusmodi fibrarum distractio, aut compressio notari. Solida denique diffracta quacunque vi comprimantur, priorem cohaesionis gradum haud amplius consequuntur: dum enim earundem coniunctio violenta quavis compressione tentatur, denticuli efg* corporis AB ad denticulos bik corporis CD propius accedent, quam moleculae a, b, c, ad moleculas I, in, n; horum igitur denticulorum in distantiis minimis vis repulsiva, quam crus primum asymptoticum curvae virium exprimit, impedimento erit, quo minus particulae a, b, c, I, m, n, ad eosdem cohaesionis limites pervenire possint, in quibus ante diffractionem exstiterant. ARDe corpore duro, molli, rigido, & fragili.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
