Latin
ARTICVLVS IV
Leopold Biwald, Physica generalis 190
Unproofread scanNot analysed yet
223. Corpora dura ea vulgo vocamus, quorum partes arcte inter se cohaerent; seseque nonnisi magna vi adhibita comprimi sinunt. Haec porro corporum affectio ab eo dependet, quod limites cohaesionis, in quibus eiusmodi corporum moleculae collocantur, admodum validi sint: quamobrem ex iis nonnisi maiori conatu adhibito dimoveri poterunt. SCHOLION. Corpora dura hic consideramus, prout opponuntur corporibus mollibus: corpora enim absolute dura, sive quorum partes vi nulli cedant, nulla nobis sunt. Est vero ipsa haec, de qua agimus, corporum durities respectiva tantum ad sensus nostros, eritque corpus idem durum simul, &molle, si ad vires comprimentes viri cuiuspiam brachiorum robore pollentis, vel imbellis pueri referatur. 224. Corpora mollia vocamus, quorum partes comprimi sese facile sinunt, compressaque situm, quem ea compressione accepere, conservant. Dependet hoc in theoria nostra a limitum exiguo robore, &frequentia magna: limites quippe parum validi partium sive distractioni, sive compressioni haud multum obsistent; frequentia vero limitum efficiet, ut moleculae ex limite quopiam, intervallo quantumvis exiguo dimotae in alio iterum cohaesionis limite existant: neque corporis diffractio consequetur, neque conatus ullus ad figuram pristinam recuperandam in corpore eiusmodi notabitur. 225.