# Physica generalis 191-2

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/191-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/191-2

ARTICVLVS VI. De Elasticitate, Soliditate, & Fluiditate. Plasticitas ea corporum proprietas est, Quid elastiE qua eadem flexa, tensa, aut com- citas? pressa pristinae suae figurae sese restituunt. SCHOLION. Cum in theoria hac corpora nulla perfecte dura sint, patet, nullum quoque dari corpus omni elasticitate destitutum; quo non obstante ea solum corpora elastica vocamus, in quibus hic priorem figuram recuperandi nisus in sensus nostros aliquanto patentius incurrit. 227. Elasticitatis phaenomena varia sunt: Elasticitapraecipua referemus. 1) Corpora elastica partim tis phaenomena. solida sunt, partim fluida. 2) Gradus elasticitatis in corporibus diversis diversi itidem sunt; perfecte tamen elastica, sive eiusmodi, in quibus vis sese restituendi vim comprimentem omnino aequet, nulla reperiuntur. 3) Corporum quorundam elasticitatem humor, aliorum calor minuit, sed is ipse nonnullorum elasticitatem auget: corpora quaedam diuturno situ elasticitatem deperdunt, alia longiore tempore conservant. 4) Videtur elasticitas differre pro varia corporum compactione, quo enim metalla, quae fusa non multum elastica sunt, malleis plus tunduntur, atque ita compactiora redduntur, magis elastica sunt.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
