Latin
ARTICVLVS VI
Leopold Biwald, Physica generalis 193
Unproofread scanNot analysed yet
attritum hunc inter partes adesse, &motum tollere sic patet, quia chorda, &fides quaecunque tensa agitata, &contremiscens brevi post aliquot vibrationes ad quietem redit, licet oscilletur in vacuo. SCHOLION 3. Quamvis elasticitatem perfectam nullam esse superius docuerimus, datur tamen elasticitas utcunque ad perfectam accedens in unguibus, cartilaginibus. chalybe indurato, vitro, gemmis, &avium nonnullarum plumis. 228. Causas elasticitatis varias Philosophi Opiniones variorum prodiderunt, ac quidem 1) fuere, qui elasti de causa citatem aeri crassiori intra corporum poros inelasticitatis. tercepto, iisque compressis compresso, seseque expandere nitenti tribuerent. Verum his opponimus phaenomenon quintum, superiore numero relatum, quo constat, elasticitatem corporum eandem esse in spatiis aere vacuis, ac in libero aere. Deinde, qui ita sentiunt, quaestionem haud solvunt, sed transferunt tantum; quaeritur enim, undenam aeris elasticitas habeatur. Eadem quaestio illis solvenda venit, qui aetheri, sive materiae subtili elasticitatem primigeniam tribuunt. 2) Nonnulli Cartesianorum, ut causam elasticitatis redderent, docuerunt, corporum ABC* non inFig. 87 flexorum poros esse cylindricos, flexorum vero abc conicos, a parte exteriori em latiores, ab interiori de angustiores. Partem latiorem em censuerunt aetherem subtilissimum maiore copia, vel certe facilius influere, quam effluat ex de, cumque adeo per angustias has effluens impingat in latera ad, Id, ie, ce, eum latera haec urgere versus fgh, quo facto, pristinum iterummolecularum situm ABC restitui. His vero reponimus primo, aetherem hunc precario assumi.