# Physica generalis 195

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/195
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/195

Accedit, quod, si elasticitas ab igne ita repetatur, ut eidem vis repulsiva tribuatur, argumentum superius iam productum, huc iterum pertineat: nimirum vires certae materiae, ex qua corpora omnia coalescunt, portioni haud tribuendas videri, quae non pariter aliis materiae partibus insint; quod hoc elementorum simplicitati, & homogeneitati adversetur. 5) Newtonianorum denique nonnulli ab una attractione, corporum elasticorum phaenomena repeti posse existimant. Verum qui ita sentiunt, omnemque repulsionem ex natura eliminant, necesse habent cum Newtono admittere attractionem in inversa qualibet distantiarum ratione perpetuo agentem. Quod si igitur lamella elastica inflectatur, ex parte convexa distantiae molecularum crescent, ex parte vero convaca minuentur, atque adeo ex horum principiis vis quoque attractiva molecularum laminam elasticam constituentium ex parte convexa minuetur, ex parte vero convaca augebitur: quo posito minime videtur figurae restitutionem fieri debere; verum magis ob auctam ex parte convaca attractionem figura, quam ex inflexione lamina accepit, immutata conservari deberet. Denique elasticitas fluidorum, uti aeris, vaporum, &c, sive perpetuus eorundem a se recedendi nisus ab attractione nulla ratione provenire posse videtur.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
