# Physica generalis 202

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/202

237. Quod si puncta in aequalibus a centro distantiis non fuerint numero omnino pari distributa, neque aequales vires in omnes per circuitum plagas exercebunt, nec vis eorum ad centrum dirigetur, neque proinde ad superficiem Hinc vero non adeo perpendicularis erit. prompta erit particulae unius super aliam revolutio, sed positiones quasdam particulares affectabunt, obtentasque tuebuntur, quod videmus evenire in floccis nivium, in fibris glaciei concrescere incipientis. Mutata igitur aliquantum figura globosa, vel densitate in aequalibus a centro distantiis, fluiditas quoque decrescet, eique succedet viscositas, quae tanto erit maior, quo maior fuerit partium dissimilium, & velut heterogenearum coniunctio. Certe corpora quae habemus viscosa, uti sunt olea, resinae solutae &c, varii generis particularum commixtionem in chemica sui analysi produnt. 238. Quod si fluidum corpori solilido applicatum eidem adhaerescat, respectu eiusdem humidum erit. Patet vero, idem fluidum respectu diversorum solidorum & humidum, & non humidum esse posse; ita aqua est, earespectu vitri, cui adhaeret, humida dem dem respectu metallorum politissimorum, plumarum avium minime humida dici potest. Corpora vero quibus fluida eiusmodi adhaerent, humefacta potius, quam humida dici deberent.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
