# Physica generalis 206

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/206
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/206

Sic aqua fortis metalla omnia solvit, dempto auro, quod solvitur ab aqua regis. 244. Menstrua plerumque sunt corpora quaedam fluida; ita primo loco aqua menstruum est maxime universale, cuius ope corpora plurima, ne durissimis quidem metallis demptis, temporis lapsu dissolvuntur. Est tamen aqua menstruum proprium salium, quos solvit ita, ut per aquam aequabiliter dispersi haereant, neque aquae pelluciditas tollatur. Estque hic verus solutionis chemicae character, si partes solutae, quantumvis specifice graviores ipso menstruo, per totum menstruum aequabiliter ita distribuantur, ut si capiatur pars ex. gr. centesima menstrui, in ea quoque pars centesima corporis soluti contineatur. Porro aqua, postquam certam salium copiam solvit, eaque, ut chemici loquuntur, saturata iam est, ex illa specie salium nil iam ultra solvit, sed quidquid salium iniicitur, ad fundum decidit, ibique non solutum haeret. Quod si vero alterius speciei sal iniiciatur aquae eidem, eiusdem determinata rursum copia solvetur. Menstrua metallorum sunt ut plurimum aqua, in qua salia quaedam acida, aut alcalina, soluta, eique intime permixta sunt. Unde illud chemicorum: salia non solvunt, nisi soluta. Cuprum, plumbum, zincum solvuuntur ab aceto, cuius nulla vis est in aurum, argentum, & mercurium. Aqua fortis solvit omnia metalla auro excepto. Oleum vitrioli solvit ferrum; cuprum, zincum, sed non solvit aurum, argentum, plumbum, stannum, mercurium. Spiritus salis marini solvit ferrum, cuprum, stannum, plumbum, mercurium, zincum, sed non solvit aurum, argentum, regulum antimonii.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
