# Physica generalis 215

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/215
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/215

254. Liquatio minerarum, id est, metallorum, quae alteri substantiae non metallicae, uti sulfuri, arsenico, variis item terrae speciebus intime commixtae sunt, hic quoque considerari meretur. Sunt autem duo liquationis huius praecipua fundamenta, primum quidem est certus ignis gradus, quo eae minerarum partes, quae minus firmiter cohaerent, a massa reliqua avelluntur, & ad ingentes arcus repulsivos delatae maxima celeritate erumpunt, relictis aliis firmioribus, atque ad eam ingentem agitationem minus aptis. Fundamentum alterum in eo consistit, ut minerae liquandae apponatur corpus aliud, quod partes illas, quibuscum metallum arctissime coniunctum, atque ut Metallurgi loquuntur, mineralizatum est, fortius attrahat, quam eae attrahantur ab ipso metallo in minera contento. Ita enim substantia illa relicto metallo corpori illi adhaerebit, metallique particulae ad fundum gravitate sua descendent, eritque haec quaedam praecipitationis species. Exemplum esto in minera plumbi, quae plumbum sulphuri intime unitum continet.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
