# Physica generalis 217

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/217

), Si salis "partes in copiosa aqua solutae sunt, magis „ab aquae partibus, quam a se trahuntur, „ disiunctae satis longo distant intervallo; cum „autem particulae salinae sint admodum te„nues, ut vix nisi praestantissimis microsco„piis cerni queant, natant per totam aquam „ distributae, quae iis quoque vi quadam ad„haerescit. Quando ex huiusmodi solutione „salina in vapores multum aquae ab igne, „sole, aere, vento expellitur, levis salium „ pellicula in superficie formatur ab iis parti"bus, quae non in sublime avolantes aqua „ orbatae relinquuntur. Haec pellicula iam „solidescens, fortius ex subiecta aqua salem „trahit, praecipue vicinum, & attingentem, „quam aequalis quantitas solutionis, nunc mi„nori aquae copia constantis, spissescit igitur „pellicula, & temporis successu multo speci„fice gravior sit, quam reliqua solutio, rumpi„tur in partes, quae sua magnitudine, & pon, dere aquae partes removent, & ita ad fun„dum subsidunt, in quo iacentes pergunt tra„here alias salinas partes, & increscere una „ cum aqua intercepta in moleculas variae ma„gnitudinis, quae crystalli vocantur. „ SCHOLION I. Figura harum crystallorum in diversis salium speciebus diversa est; ita sal marinum constat pyraramidibus, quarum bases sunt quadrangulares, & subtus concavae. Sal cornu cervi dat crystallos ramosas. Sal absynthii folia aemulatur. Nitrum parallelepipedi constat hexangulis. Sal hellebori albi rhombum format. Vitriola sunt rhomboidaea; alumen potissimum est octogonum. SCHOLIONA. Notari hic quoque meretur, quod de harum crystallizationum causa subiungit Musschenbroek (loc. cit.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
