# Physica generalis 219

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/219

Huc etiam pertinent vegetationes metallorum, quas Chemici appellant arborem Dianae, Martis, &c. Quod si enim argento in aqua forti soluto adiiciatur mercurius ipse quoque in aqua forti solutus, ac deinde affundatur magna aquae, vel aceti distillati copia, & in loco quieto ponantur, orientur ramificationes irregulares, quae arborem cum Hombergius seramis utcunque referunt. quentem methodum suppeditat: capiantur 4 drachmae argenti sinceri, limati, quae cum 2 mercurii drachmis in amalgama redigantur; amalgama hoc solvatur in 4 unciis aquae fortis: deinde in phiala pura reponatur aliud amalgama ex mercurio, & argento, cui solutio prior aqua purissima aliquantum diluta affundatur, nascentur extemplo rami, arborem aemulantes. 260. Vegetationes istae non alteri causae, Quae vegetationis quam inaequalitati virium tribuendae sunt. causas?

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
