# Physica generalis 221

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/221
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/221

Posita enim mutua hac actione, si punctum A punctum B certo a se intervallo remotum determinat sive ad accessum, sive ad recessum, ab eodem ad similem accessum vel recessum determinabitur. Quod si iam punctis substituantur particulae ex iis conflatae, quaecunque determinationes ex singulis punctis particulae B, eaedem in singulis punctis particulae A ex mutuis determinationibus singulorum punctorum particulae B orientur, quo fiet, ut status communis centri gravitatis massarum binarum vel quiescendi, vel movendi uniformiter in directum nil quidquam turbetur. SCHOLIONI. Utiliter hic monet P. Boscovich (Theor. vir. §. 390.), per hanc ipsam legem comprobari pluri„rimum ipsas vires mutuas inter materiae particulas, & „ deveniri ad originem motuum plurimorum, quae inde „pendet; si nimirum particulae massae cuiuslibet ingen"tem habeant motum reciprocum hac, illac, & interea „centrum commune gravitatis iisdem motibus careat, id „sane indicio est, eos motus provenire ab internis viribus „mutuis inter puncta eiusdem massae. Id vero accidit in „fermentationibus, quae habentur post quarundam sub„stantiarum permixtionem, quarum particulae non omnes „simul iam in unam feruntur plagam, iam in aliam, sed „singillatim motibus diversissimis, & inter se etiam contra"riis, quos idcirco motus omnes illarum centra gravitatis „habere non possunt: ii motus provenire omnino debent "a mutuis viribus, & commune gravitatis centrum inte„rea quiescet respectu eius vasis, in quo fermentatio fit, "& terrae, respectu cuius quiescit vas. SCHOLIONA. Ex hac actionis, & reactionis aequalitate ea quoque derivat P. Boscovich, quae ad conflictuum leges in corporibus sive elasticis, sive non elasticis pertinent. Nos ea in priori parte Physicae tradidimus methodo quam iudicavimus planissima, atque ad Tyronum captum maxime accomodata. 263. Vim inertiae recentiores Physici dicunt esse eam corporum proprietatem, qua ea statum suum sive quiescendi, sive movendi uniformiter in directum conservant, atque omni causae, mutationem status inducere nitenti, positive resistunt. SCHOLION. Vim inertiae primus detexit Keplerus, Newtonus vero ita excoluit, ut totius mechanicae fundamentum haberi debeat. Ut Newtoni super ea re mentem perspectam habeamus, notandum est, eum hanc ponere tertiam definitionem Phil. Nat. princ. math.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
