Latin
ARTICVLVS VIII
Leopold Biwald, Physica generalis 222
Unproofread scanNot analysed yet
„Natu"rae vis insita est potentia resistendi, qua corpus unum"quodque, quantum est in se, perseverat in statu suo vel "quiescendi, vel movendi uniformiter in directum. „Dein in hanc definiti nem sic commentatur: haec semper proportionalis est suo corpori, neque differt quid "quam ab inertia massae, nisi in modo concipiendi. Per „inertiam materiae fit, ut corpus omne de statu suo vel "quiescendi, vel movendi uniformiter difficulter deturobetur; unde etiam vis insita nomine significantissimo vis "inertiae dici possit. Exercet vero corpus hanc vim "solummodo in mutatione status sui per vim aliquam in "se impressam facta, estque exercitium eius sub diverso "respectu &resistentia, &impetus: resistentia, quatenus "corpus ad conservandum statum suum reluctatur vi im"pressae; impetus, quatenus corpus idem vi resistentis ob"staculi difficulter cedendo conatur statum eius muta"re. Vulgus resistentiam quiescentibus, &impetum mo"ventibus tribuit; sed motus, &quies, uti vulgo conci"piuntur, respectu solum distinguuntur ab invicem, neque "semper vere quiescunt, quae vulgo tanquam quiescen"tia spectantur. „264. Consensum vis inertiae cum hac virium theoria ita declarat P. Boscovich. (§. 382), inertia corporum oritur ab inertia pun"ctorum, &a viribus mutuis; nam illud „demonstravimus, si puncta quaecunque „vel quiescant, vel moveantur directionibus, „&celeritatibus quibuscunque, sed singula „motu aequabili, centrum commune gravita„tis vel quiescere, vel moveri uniformiter in „directum: porro vis inertiae in eo ipso est „sita; nam vis inertiae est determinatio per„severandi in eodem statu quiescendi, vel „movendi uniformiter in directum, nisi exter„na vis cogat statum suum mutare; &cum „ex mea theoria demonstretur, eam proprie„tatem debere habere centrum gravitatis mas„sae cuiuscunque, compositae e punctis quot„cunque, &utcunque dispositis, patet, eam „deduci pro corporibus omnibus.