# Physica generalis 223

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/223

„ 265. Verum pace tanti viri observare hic liceat, punctum illud, quod commune centrum gravitatis vocatur, non esse nisi punctum imaginarium, unde ex eo, quod punctum hoc vel quiescat, vel moveatur uniformiter in directum, inferre non possumus, ipsa quoque puncta realia, quibus utique vis inertiae tribuitur, vel quiescere, vel moveri in directum; quin & Clarissimus vir pluribus in locis ostendit, nullum materiae punctum unquam sive absolute quiescere, sive uniformiter moveri in directum, sed potius a primo creationis suae exordio puncta singula curvas continuas, nullibique interruptas describere: quod si vero puncta materiae neque quiescunt unquam, neque aliquando uniformiter in directum moventur, qua ratione iisdem determinatio sive quiescendi, sive uniformiter in directum movendi tribui poterit. Quoniam igitur de vi inertiae paulo aliter sentiendum mihi videtur, mentem meam propositionibus aliquot aperiam. 266. Vis inertiae passiva dicitur corporum incapacitas se ipsa determinandi ad mutationem status. Activa vero vocatur ea, quam supra (264) definivimus.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
