Latin
PROPOSITIO I
Leopold Biwald, Physica generalis 224
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO I. Vis inertiae passiva phaenomenis explicandis non sufficit. 267. Cum hac enim perfecta corporum ad motum, &quietem indifferentia optime componi potest, quam corporibus non convenire vis motrix iisdem tributa satis ostendit, ex qua recte arguitur, corpora ad motum necessitate naturae suae determinata esse. COR. Minime igitur assentimur Philosophis illis, qui vim inertiae, qualis a Physicis recentioribus vulgo admittitur, eo ex capite impugnant, quod corpora omnia ad motum, &quietem indifferentia sint. PROPOSITIO II. Vis inertiae activa in sensu definitionis N. 264. sumpta a priori ostendi nequit. 268. Probatur argumentis ex P. Boscovich depromptis, quibus ille Eulerum vim inertiae a priori deducentem refellit. Est autem argumentum Euleri eiusmodi: corpus unicum in immenso vacuo constitutum si quiescit, debet perseverare in quiete, quia nulla est ratio, cur potius in unam quam in aliam plagam, &cum una quam cum alia velocitate moveri incipiat; si autem movetur, debet moveri in directum, &cum constanti velocitate, quia nulla est ratio, cur potius in unam, quam in alteram plagam cursum deflectat, cur potius motum acceleret, quam retardet.