# Physica generalis 227-2

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/227-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/227-2

PROPOSITIO III. Vis inertiae sumpta pro determinatione perseverandi in eodem statu quietis absolutae, vel motus uniformis rectilinei nec a posteriori evinci potest. Quod si enim ostendi possit, neque quietem absolutam, neque motum uniformem rectilineum in natura unquam notari, tum certe a posteriori, sive ex phaenomenis vis inertiae dicto modo accepta erui nulla ratione poterit. Id vero non admodum arduum est comprobare. Ac primo quidem nullam unquam in rerum natura quietem absolutam existere, argumenta sane gravia evincunt. Id certe colligitur 1) ex natura virium mutuarum, a distantiis pendentium, iisque mutatis mutatarum; ex his enim sequitur, mutata distantia unici materiae puncti, distantias reliquorum omnium punctorum, vel particularum, omnium adeo massarum universum hoc, vel certe systema nostrum planetarium constituentium mutari, ac proinde motum in iis aliquem produci. neus i , iter meunt intestinis, qui nulla a 1* T, & in annia perpetuo immutenvel e A, cum penius destruantur.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
