# Physica generalis 227

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/227

Quin etiam contrarium ita ostendi potest: corpus in hoc mundo corporibus referto nexum quempiam habet cum omnibus aliis corporibus, saltem ad systema aliquod particulare, quale est systema nostrum planetarium, pertinentibus; debet igitur in natura corporis esse aliquid, in quo nexus iste fundetur; quod si vero idem corpus in immenso vacuo solum collocetur, nexum cum aliis corporibus utique nullum habebit, neque proinde in eius natura esse debebit quidquam, in quo nexus eiusmodi fundetur. Alia igitur natura erit corporis in immenso vacuo constituti, alia eiusdem in mundo hoc corporibus referto positi.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
