Latin
PROPOSITIO IV
Leopold Biwald, Physica generalis 229
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO V. Corpora mutationi status positive non resistunt. 271. Natur enim in corporibus vis motrix (153), quae, veluti metaphysici docent, consistit in continuo nisu, sive conatu mutandi locum. Quod si vero corpora mutationi status positive resisterent, daretur in iis quoque nisus, sive conatus conservandi loci; qui conatus tanquam sibi omnino oppositi eidem substantiae inesse non possunt. SCHOLIONI. Minime igitur assentiri possum P. Boscovich, qui, postquam in supplementis ad librum primum Philosophiae recentioris Benedicti Stay vim inertiae neque a priori, neque a posteriori evinci posse argumentis solidis evicisset, eam tamen punctis suis in virium theotia passim tribuit. Ita enim habet (theor. vir. §. 8.) . In „hisce punctis admitto determinationem perseverandi in „eodem statu quietis, vel motus uniformis in directum, "in quo semel sunt posita, si seorsim singula in natura exi„stant, vel si alia alibi existant puncta, componendi per „notam, &communem methodum compositionis virium, "&motuum parallelogrammorum ope praecedentem mo"tum cum motu, quem determinant vires mutuae, quas „inter bina quaevis puncta agnosco a distantiis penden„tes, &iis mutatis mutatas iuxta generalem quandam „omnibus communem legem. In ea stat illa, quam dici"mus, inertiae vis, &c. In qua quidem re illud primum noto, punctis illis tribui determinationem perseverandi in eodem statu quietis, vel motus uniformis in directum pro ea tantum hypothesi, si seorsim singula in natura existant. At vero veluti, contra Eulerum, recte ex eodem doctissimo viro arguimus, nos ignorare, quidnam exigat natura corporis in immenso vacuo positi, ita pariter non video, quo fundamento punctis seorsim in natura existentibus sive tribui quidpiam, sive denegari possit; nisi forte a priori, sive ex incognitis rerum naturis, sive ex libero Dei arbitrio discurrendum nobis esse existimemus. Demde puncta, de quibus nobis sermo est, puncta realia sunt.