# Physica generalis 23

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/23

navi celeri aquae cur"su abrepta, lapis secundum eandem directionem in corpus immotum proliciatur, uti in pontis iugum, infra quem mox subitura est, liquet sane, quod, etiam nulla habita „ratione massae, lapidis ictus futurus sit eo fortior, quo "& velocius navis provehitur, & maiore vi lapis iacitur; , quod si enim vel manu solum prehensus lapis, praeterla"bente navi iugo, pontis opponeretur, iam navis velocitas "ictum aliquem adversus iugum efficeret. At vero, si "eadem vi lapis idem in iugum proiiciatur, navi iam pon"tem praetergressa; debilis admodum fit ictus, quando"quidem contraria navis celeritas tanto magis iugum „feriendum lapidis proiecti viribus subtrahit, quo ipsa „maior est; quod si denique corpus versus terminum , quempiam in navi fixum impellatur directione ad viam, „qua navis fertur, obliqua, ad eum neque per rectam, „quam motu absoluto percurrit navis, neque quam cor"pus navi quiescente describeret, pervenit, sed media "quadam inter utramque. 41. Si virium quotcunque eodem tempore in idem mobile agentium directiones in eadem recta iaceant, & in eandem plagam tendant, mobile fertur vi aequali summae virium componentium. Si vero directiones virium sint oppositae, mobile fertur secundum directionem fortioris celeritate aequali differentiae virium. Cum enim in primo casu directiones virium componentium nulla ratione sibi opponantur, patet, vires omnes effectum plenum sortiri, quem vires seorsim agentes nanciscerentur. In altero vero casu cum directiones virium ponantur oppositae, vires compositae, & aequales se destruent; remanet ergo solus excessus, seu differentia virium, mobileque direrectionem sequetur, quae huic virium differentiae competit.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
