# Physica generalis 233

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/233
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/233

COR. I. Quoniam igitur corpora mutationi status positive non resistunt, nulla quoque vis est, qua id efficiant, sive vis inertiae nulla datur. Cor. 2. Hinc massa quaelibet maxima a massa quavis minima in motu constituta ipsa etiam ad motum determinari poterit, motusque reipsa sequetur, si resistentia omnis ab affrictu, aut pondere, aut resistentia medii proveniens sublata intelligatur. Ita certe si solidum immergatur fluido eiusdem secum specificae gravitatis, quaecunque fuerit solidi immersi massa, loco moveri poterit, neque alia in casu hoc vincenda est resistentia, quam fluidi, intra quod solidum eiusmodi movetur. COR. 3. Ex his illud quoque consequitur, legem tertiam motus Newtoni, qua dicitur actioni semper aequalis esse reactio, eatenus a nobis admitti, quatenus mutua est corporum omnium actio, nullam vero adstrui reactionem, quae ex resistentia stricte tali proveniat, quam Quoniam vero per mutuam nullam esse ostendimus. hanc corporum in se invicem actionem idem omnino effectus producitur, qui a vera corporum resistentia oriretur, inde est, quod mutuam hanc actionem reactionem, sive resistentiam appelare etiam possimus. SCHOLIONI. Dum in mechanica asseruimus, ad massam duplam loco movendam vi quoque dupla opus esse, nonnisi phaenomenon, quod in solidis praecipue corporibus notatur, recensuimus, nulla tum habita ratione causae physicae, cui phaenomenum hoc tribuendum sit. SCHOLION A. Quod si tamen vocabulo vis inertiae utendum esse quis existimet propterea, quod illud in physica receptum iam, ac velut civitate donatum sit, hic probe animadvertat, per illud aliud haud denotari posse, quam vim motricem, quatenus ea causa est motus continuati; item eandem vim motricem, quatenus in minimis corporum distantiis recessum efficiendo partem motus in corpore impingente destruit. 273. Corpora nostra terrestria, dum motum inchoant, celeritatis gradus aliquos continenter deperdere, ac tandem ad respectivam quietem redigi animadvertimus, nisi adsit vis quaepiam continuo agens, novosque celeritatis gradus producens.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
