Latin
PROPOSITIO VI
Leopold Biwald, Physica generalis 234
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt igitur causae quaedam, quae motum corporum perpetuo retardant, ac tandem penitus exstinguunt, quae vulgo obstacula motus dicuntur. Causae eiusmodi duae praecipue a Physicis considerantur, quarum prior resistentia affrictus, altera resistentia medii dicitur: de resistentia affrictus in mechanica (102) egimus. De resistentia medii hic pauca quaedam monenda sunt. 274. Quoniam globus noster terraqueus ex omni parte fluido quodam, quod atmosphaeram Physici vocant, cingitur, facile patet, corpora in superficie terrae posita moveri haud posse, quin fluidi huius portionem volumini suo aequalem loco moveant, ex cuius reactione pars motus illorum corporum destruatur est necesse. Haec igitur fluidi, in quo corpus solidum movetur, reactio, sive resistentia, resistentia medii vocatur. 275. Quanam lege haec fluidorum resistentia peragatur, Newtonus, ac post eum complures alii indagarunt, successu tamen minus prospero; ad hanc enim resistentiam definiendam „oporteret, ait P. Boscovich, nosse „ipsam virium legem determinatam, &nume„rum, &dispositionem punctorum, ac habe„re satis promotam Geometriam, &analysim „ad rem praestandam. Sed in tanta particu„larum, ac virium multitudine quam debeat „esse res ardua, &humano captu superior „determinatio omnium motuum, satis constat „ex ipso problemate trium corporum in se „mutuo agentium, quod nondum sat genera„liter est solutum. „Illud hic universim notari potest, resistentiam illam, quam fluida solidis intra se motis opponunt, e quatuor capitibus pendere: nempe 1) ex superficie.