# Physica generalis 235

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/235
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/235

2) Ex velocitate solidi intra fluidum moti. 3) Ex densitate. Et 4. ex tenacitate ipsius fluidi. Quod superficiem attinet, illud utique manifestum est, quo maior ea fuerit, eo majus fluidi volumen loco movendum, atque adeo eo maiorem eiusdem resistentiam fore. Quae resistentia cum originem ducat a vi repulsiva in minimis distantiis agente, illud quoque patet, eam tanto maiorem fore, quo maior fuerit celeritas solidi, cum eo in casu ad minores deveniatur distantias; quamobrem maior quoque pars motus in corpore solido destruetur. Quod si fluidi densitas crescat, maior erit molecularum numerus, ad quas solidi moleculae anteriores tam prope accedent, ut ad mutuos sese recessus determinare debeant, unde ex hoc etiam capite resistentia crescet; denique quo maior fuerit tenacitas fluidi, eo maioribus itidem viribus opus erit ad eam resistentiam vincendam, quam cohaesionis limites, ex quibus moleculae fluidi aliquantum dimovendae sunt, inducunt. SCHOLIONI. Quanquam ob causas numero praecedente allatas incertum sit, qua lege fluidorum resistentia peragatur, illud tamen ex P.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
