# Physica generalis 237

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/237

ARTICVLVS IX. De gravitate universali. Vn praecedentibus articulis eas examinavimus corporum affectiones, quae per primum curvae nostrae crus asymptoticum, item per flexus illos diversos, curvaeque in punctis pluribus intersectiones exponi possunt, superest, ut quae ad ultimum eiusdem curvae crus asymptoticum, quod exhibet attractionem ad maximas quasvis distantias in ratione inversa duplicata earundem distantiarum quamproxime agentem, pertinent, exequamur. 276. Ad hunc igitur curvae ramum ea pertinet corporum affectio, quae gravitas universalis dicitur. Huius vero nomine ea venit corporum omnium universum hoc vel certe systema nostrum planetarium constituentium affectio, qua in maioribus a se invicem distantiis posita ad se invicem accedere perpetuo nituntur. SCHOLIONI. „Actio gravitatis, inquit Mac Laurinus, „in corpora ex ea provenit, quam in singulas earum par"tes exerit, neque aliud est, quam omnium harum actio"num collectio, ut proinde gravitatio corporum desumen„da sit a gravitatione mutua partium.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
