Latin
ARTICVLVS IX
Leopold Biwald, Physica generalis 238
Unproofread scanNot analysed yet
Gravitas corporis "cuiuspiam in terram ex partium eius gravitatione „nascitur; vis, qua mons tellurem premit, pendet ex ni"su eius partium versus tellurem; haemisphaerii borealis „gravitatio in australe colligitur e corporum, quibus con„stat, omnium actionibus versus illud, &si terram in por"tiones duas inaequales sectam cogitemus, gravitas maio„ris in minorem oritur e singularum illius partium viribus „in partes singulas huius coniunctim agentibus. Pari ratio„ne si totius telluris, dempta unica particula, actionem in „hanc ipsam particulam spectemus, ea constituitur e reli„quarum omnium gravitatione in separatam illam molecu"lam. Quare quaevis pars huius globi in omnes, &sin„gulas alias partes gravis est, &eodem argumento quaeli„bet pars materiae totius solaris huius systematis gravita"re dicenda est in omnes reliquas, e quibus immensa haec "rerum compages exsurgit. SCHOLION 2. Universalem hanc esse materiae omnis affectionem non modo phaenomena motus astrorum, verum etiam, quae oculis nostris quotidie obversantur corpora, in superficie terrae posita, manifestum faciunt. Haec enim sibi relicta ad terram continuo accedunt, aut, si quae obstacula adsint, accedere nituntur; cumque actio omnis mutua sit, terra quoque ad eadem accedere nitetur. 277. Quaerendum iam est, qua lege hic universalis corporum omnium ad se invicem accedendi nisus peragatur. Quod quidem corpora totalia attinet, ex planetarum motibus superius (180) eruimus, eam in ratione inversa duplicata distantiarum quamproxime agere ut vero constitui possit, an eadem lex, quae corpora totalia, sive globi illi ingentes, quorum collectio systema nostrum planetarium constituit, sese invicem cient, singulis quoque materiae particulis, ipsisque adeo individuis punctis conveniat examinandum prius est, singulis particulis vi attraquaenam ex tributa ctiva, in distantiis maioribus in ratione inversa duplicata distantiarum agente, consectaria eliciantur, eaque deinde cum iis contendenda sunt, quae in corporibus nostris terrestribus evenire sensuum, &experientiae testimonio edocemur: Horum igitur consectariorum cum phaenomenis corporum gravium terrestrium sive consensus, sive dissensus manifestum faciet, an dicta attractionis lex ad singulas materiae particulas recte referatur.