Latin
ARTICVLVS III
Leopold Biwald, Physica generalis 24
Unproofread scanNot analysed yet
COR. Quod si ergo in casu altero vires oppositae sint aequales, mobile quiescet. 42. Quod si virium directiones sub angulo aliquo conspirent, sintque vires eiusmodi, ut per latera parallelogrammi exprimi possint, mobile eiusdem perallelogrammi diagonalem percurret. Conspirent vires duae, E, &F* sub angulo BAC. Representet linea AB effectum vis E, linea vero AC effectum vis F, sintque vires eiusmodi, ut quo tempore, agente sola vi E, mobile percurreret lineam AB, eodem tempore, agente sola vi F, mobile percurreret linem AC, idem mobile vi utraque simul agente percurret lineam AD diagonalem parallelogrammi ABCD. Vis E agens directione AB parallela ad CD accessum mobilis ad CD nec impedit, nec iuvat; ob eandem causam vis F accessum mobilis ad BD nec impedit, nec accelerat: erit ergo mobile agente utraque vi eodem tempore in linea BD, quo foret agente sola vi E; pariter erit agente utraque vi in linea CD eodem tempore, quo foret agente sola vi F; sed nequit esse eodem tempore in linea BD, &linea CD, nisi sit in puncto D, id est in concursu harum duarum rectarum: erit ergo in fine motus in puncto D. Quod argumentum cum de singulis punctis lineae AD valeat, patet, mobile successive in singulis punctis huius lineae fore, id est, diagonalem parallelogrammi ABCD descripturum. COR. I. Quo pacto virium duarum E, &F sub angulo quodam conspirantium effectus per diagonalem repraesentari potest, eodem vis unius actio, qua mobile diagonalem AD percurreret, spectato hoc effectu, resolvi potest in binas E, &F: priore casu vires dicuntur componi. altero resolvi. SCHOLION.