# Physica generalis 240

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/240
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/240

Quod si enim concipiamus singula puncta sphaeram AEBD* constituentia ad centrum eiusdem sphaerae C accedere, & in eo veluti condensari, puncta hemisphaerium anterius ADB constituentia, accedendo ad centrum C, a puncto P recedunt; eorum igitur in punctum P vis attractiva in ratione inversa duplicata distantiarum, sive radii ipsius sphaerae decrescet: quoniam vero puncta hemisphaerium posterius AEB constituentia, accedendo ad centrum C, simul puncto P viciniora efficiuntur, vires eorundem attractivae in eadem ratione crescent. Itaque iactura virium, quam patiuntur puncta hemisphaerii anterioris, compensatur ex integro per incrementum virium, quod nanciscuntur puncta hemisphaerii posterioris puncta igitur sphaeram hanc constituentia easdem vires exerunt in punctum P, sive ea omnia in centro sphaerae veluti compenetrata sint, sive per totum sphaerae volumen aequabiliter diffundantur. Quod si vero in centro collecta essent, in punctum P agerent in ratione inversa duplicata distantiae centri a dicto puncto: eodem igitur modo agent in punctum idem P, dum per totum sphaerae volumen aequabiliter distribuuntur. COR. Quod si igitur loco puncti P ponatur sphaera aliqua, priori homogenea, sphaerae hae mutuo se attrahent in ratione inversa duplicata distantiae centrorum. PROPOSITIO II. Posita eadem attractionis lege punctum P* positum intra sphaeram cavam, vel intra orbem sphaericum terminatum binis superficiebus concentricis, nullam ibi gravitatis vim sentiet. 279. Quod si quidem punctum illud in centro positum sit, per sese patet, illud ex omni parte (cum sphaera in aequalibus saltem a centro distantiis homogenea ponatur) vi aequali, & directionibus contrariis attrahendum, viribus igitur oppositis, & aequalibus sese destruentibus velut in aequilibrio futurum.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
