Latin
PROPOSITIO I
Leopold Biwald, Physica generalis 241
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si vero extra centrum existat in P* ita, ut ad alteram orbis partem magis accedat, quam ad alteram, quanto maior futura est vis punctorum ex parte ab minus distantium, quam punctorum ex parte C magis remotorum, tanto itidem accurate maior est futurus punctorum numerus ex parte ed, quam ex parte ab. Quod ut ostendatur, per punctum P ducantur rectae ad, &be, item chordae ab, &ed, quae subtendant arcus minimos ab, &cd, a quibus proinde sensibiliter haud different: orientur triangula a Ph, &cPd (ob angulum ad verticem aequalem, item angulum a aequalem angulo c, tanquam insistenti eidem arcui) similia, ac proinde erit ab: cd =bP: d P. Quod si iam ex puncto P concipiantur duci radii innumeri ad arcus minimos ab, &cd, orientur figurae similes, coni nempe, vel pyramides, quarum bases erunt ab, &ed; quae, utpote bases figurarum similium, erunt in ratione duplicata laterum homologorum, sive erunt ut abs: eda —bPa: dpa. Quoniam porro bases istae quantitatem materiae ex parte ab agentis, sive numerum punctorum referunt, erit quoque massa attrahens ex parte ab ad massam attrahentem ex parte ed —bPa: dPa. Est vero attractio ex hypothesi 2 Erit bpa Erit igitur attractio ex parte ab ——ppa (cum bP ob arcus minimos aequalis EP distantiam quoque referat) ex parte vero ed eadem erit dpa dpa, quae est ratio aequalitatis. Quod si igitur omnibus superficiebus sphaeram hanc cavam constituentibus eadem demonstratio applicetur, patebit, corpusculum in P constitutum ex omni parte aequaliter attrahendum, nullam proinde gravitatis vim persensurum.