Latin
PROPOSITIO III
Leopold Biwald, Physica generalis 243
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si punctum intra sphaeram solidam homogeneam existat, idem facile ostenditur. Sit enim punctum P* intra sphaeram ABCD; concipiatur intervallo CP describi sphaera interior priori concentrica PSEF, patet (279), sphaeram cavam, quam constituit harum sphaerarum differentia nihil agere in punctum P: restat ergo sola actio sphaerae interioris PSEF, quae est ut PC. punctum a centro maxime distet, COR. I. Cum ergo sit in ipsa sphaerae superficie positum, facile intelligitur, illud eo in loco maxime in sphaeram gravitare, eiusque gravitatem eo magis imminui, quo propius ad centrum illud accesserit. COR. 2. Eadem demonstratio applicari potest solidis quibusvis similibus, in quorum superficiebus si capiantur puncta duo quaevis similiter posita, inque illis collocentur puncta duo, quae a singulis eorum solidorum punctis attrahantur in ratione inversa duplicata distantiarum, erunt vires gravitatis, quas puncta illa duo persentiscunt, in ratione directa quorumvis laterum homologorum eorum solidorum. Quod si igitur concipiantur duae ellipses circa axes suos revolutae generare duas sphaeroides ellipticas, erunt vires gravitatis, quibus puncta duo in superficie similiter posita in ellipsoides illas tendunt, in ratione directa distantiarum a centro. COR. 3. Illud quoque non difficulter intelligetur, punctum, seu intra, seu extra sphaeram collocatum semper in linea recta ad centrum sphaerae tendente attrahendum. Quod siquidem intra sphaeram collocatum fuerit, res per se patet: sin vero extra sphaeram existat, attrahetur ab omnibus sphaerae punctis in lineis ad superficiem sphaerae perpendicularibus, quae proinde, ut ex Geometria constat, per centrum sphaerae transibunt. Attrahatur enim corpusculum A a sphaerae x punctis B, &C, &Fig.