# Physica generalis 245

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/245

ARTICVLVS X. De corporum terrestrium gravitate. 281. Corpora omnia in telluris superficie C aut in quavis ab eadem distantia, in qua nobis experimenta capere licet, posita, ad terram accedunt, aut accedere nituntur, quem nisum pressio eorundem, quo descensus sui obstacula urgent, atque etiam, si ea satis valida non sint, perrumpunt, satis indicat. Hic porro corporum ad terram accedendi nisus gravitas eorundem appellatur. SCHOLION. Gravitatem omni corporum generi, sive solida ea fuerint, sive fluida, competere, res est apud recentiores Physicos extra controversiam posita. De solidis quidem corporibus, sive ea fuerint ex regno vegetabili, sive ex animali, sive etiam fossili, res est omnium consensu recepta: fluidorum vero, quamcunque ea subtilia fuerint, qualia sunt effluvia ex corporibus quibusvis erumpentia, spiritus, quos vocant, subtilissimi & gravitas colligitur ex eo, quod ea in vasis colligi, & in bilance ponderari possint: quod si fluida haec in vase collecta, aerique exposita sint, ex ponderis decremento, quod in vase illo notatur, ipsa fluidorum, in eo vase contentorum gravitas eruitur. De gravitate aeris vel ignis veterum Philosophorum nonnulli dubitarunt, neque deerant qui iisdem (igni praecipue) levitatem positivam, sive conatum a terra recedendi, tribuerent: verum analogia corporum reliquorum satis evincit, his quoque corporibus gravitatem tribuendam esse: accedit, quod aer, in quo quovis tantam vim expansivam deprehendimus, a terra intervallo recederet, nisi gravitatis vi coerceretur. Ignis gravitatem experimentis quoque Philosophi complures post Boyleum comprobarunt. Phaenome282.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
