# Physica generalis 246

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/246
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/246

In hoc corporum gravium ad terna corpo ram accessu, vel accedendi nisu phaenomena rum gradiversa notantur: ac quidem 1) gravitas, vel vium terrestrium. pondus ex ea ortum est massis proportionale. 2) Gravitas eodem modo agit in massas motas, quo modo agit in massas quiescentes. 3) Gravitas corporum eadem est ad sensum in distantiis illis, in quibus vulgo experimenta capimus, in distantiis tamen admodum magnis aliquod eiusdem decrementum advertitur. 4) Gravia ad terram accedunt motu uniformiter accelerato, sursum vero proiecta feruntur motu uniformiter retardato. 5) Gravia in medio non resistente eodem tempore per idem spatium decidunt, quantum vis sive quoad massam sive quoad volumen differant. 6) In medio resistente maior est pari volumine eorum corporum celeritas, quorum maior est massa, sive pondus. 7) Gravia accedunt ad terram in lineis rectis ad superficiem terrae ad sensum perpendicularibus. 8) In profundissimis quibusdam subterraneis specubus aliquod gravitatis decrementum advertitur, quod a Newtono animadversum fuisse constat.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
