Latin
PROPOSITIO IV
Leopold Biwald, Physica generalis 247
Unproofread scanNot analysed yet
Idem de massa B relate ad massam A dicendum erit. Quamobrem si massa A ponatur –1 –m, massa vero B –2 =M, erit positis paribus distantiis vis acceleratrix singularum particularum massae A ad vim acceleratricem singularum particularum massae B= 2: 1 =Mim, sive in ratione massarum reciproca. Hinc iam de pondere corporum, quod Newtonus vim motricem vocat, sententia ferri potest. Est nempe pondus ipsa vis acceleratrix toties sumpta, quot sunt particulae massam aliquam componentes, seu vis acceleratrix in massam corporis ducta, ac proinde massae proportionale. COR. I. Cum pondus corporum sit vis acceleratrix, seu dum de gravitas in numerum particularum ducta, patet, pondere agitur, rationem habendam esse &massae, in quam tenditur, &massae, quae tendit. Prioris quidem, quia vis acceleratrix respondet massae, in quam tenditur, posterioris vero, quia vis haec acceleratrix in massam, sive in numerum molecularum tendentium ducenda est. Quare si pondera sint P, &p, erit P: p zmM: Mm, id est, pondera aequabuntur. COR. 2.