# Physica generalis 247

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/247
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/247

Idem de massa B relate ad massam A dicendum erit. Quamobrem si massa A ponatur – 1 – m, massa vero B – 2 = M, erit positis paribus distantiis vis acceleratrix singularum particularum massae A ad vim acceleratricem singularum particularum massae B= 2: 1 = Mim, sive in ratione massarum reciproca. Hinc iam de pondere corporum, quod Newtonus vim motricem vocat, sententia ferri potest. Est nempe pondus ipsa vis acceleratrix toties sumpta, quot sunt particulae massam aliquam componentes, seu vis acceleratrix in massam corporis ducta, ac proinde massae proportionale. COR. I. Cum pondus corporum sit vis acceleratrix, seu dum de gravitas in numerum particularum ducta, patet, pondere agitur, rationem habendam esse & massae, in quam tenditur, & massae, quae tendit. Prioris quidem, quia vis acceleratrix respondet massae, in quam tenditur, posterioris vero, quia vis haec acceleratrix in massam, sive in numerum molecularum tendentium ducenda est. Quare si pondera sint P, & p, erit P: p zmM: Mm, id est, pondera aequabuntur. COR. 2.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
