# Physica generalis 248-2

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/248-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/248-2

284. Quoniam vero actio haec mutua particularum continua est, patet motum, sive quietem particularum nullam mutationem in effectus gravitatis inducere. Aget igitur gravitas in corpora quiescentia eodem modo, quo agit in corpora mota. 285. Quod gravitas eadem sit in distantiis illis, in quibus vulgo experimenta capimus, inde habetur, quod discrimen distantiarum, in quibus experimenta ut plurimum instituimus, comparate ad radium terrae, sive ad distantiam corporum gravium a centro terrae fere evanescat. Cum enim supposita dicta attractionis lege particula extra sphaeram collocata attrahatur in ratione inversa duplicata distantiae a centro illius sphaerae, corpora gravia prope superficiem terrae posita in eadem ratione in terram gravitabunt. Quamobrem discrimen distantiarum, in quibus experimenta vulgo capimus, quale est inter partem infimam aedificii cuiusdam, eiusque partem supremam, si cum radio telluris comparetur, ad sensum nullum erit, eadem proinde ad sensum esse poterit corporum gravitas, quamvis atattractionis lex in ratione inversa duplicata distantiarum agere dicatur.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
