# Physica generalis 25

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/25

Compositio virium in natura locum habet, omnesque motus, qui in corporibus notantur, perquam compositi sunt, ut ex infra dicendis apparebit. At resolutio virium artis opus est, quae tamen perquam utiliter saepe adhibetur. COROL. 2. Ut manifestum fiat mobile in diagonali AD perpetuo haerere, vires E, & F, seu AB, & AC in binas singulae resolvantur, nimirum vis AB in AF, & AI, vis vero AC in AE, & AH: erunt triangula BFD, ACE similia, & aequalia (est enim BD = AC, & ob patallelas AB, & CD angulus AΣD, item ob parallelas CE, & FB angulus E=F, ac proinde etiam B= CI hinc BF ECE, seu AIZAH, quae lineae AI, & AH exponunt actiones virium AB & AC, ad AD perpendiculares, quibus mobile ab eadem AD abducere nituntur; hae vero cum (utpote oppositae & aequales) se mutuo destruant, patet, mobile a diagonali AD nuspiam discedere. COROL. 3. Cum praeterea AE sit aequale FD, ac proinde AFFAEZAD, etiam patet, diagonalem AD vires residuas accurate metiri, ac proinde earundem effectum esse, COR. 4. In compositione motuum pars virium absolutarum semper deperditur. Est enim ABE AC in omni casu & AD: ex opposito in resolutione quantitas motus absoluta fit maior. COR. 5. Quod si tamen motus ad certam directionem referantur, neque per compositionem, neque per resolutionem ullo modo afficiuntur, aut mutantur. Sic motus per AI, AG, AC, AH; ad directionem AD reducti, erunt AFTAESAD, viribus oppositis sese elidentibus. COR. 6. Vis AD e duabus AB, & AC composita motam efficit in plano eodem, in quo sunt vires componentes. Nequit enim diagonalis extra planum illud esse, in quo sunt latera parallelogrammi. COR. 7. Si vires componentes sint numero quotcunque, reduci possunt ad tres, duas, unicam, aut quemvis numerum datum. Componendo enim binas in diagonalem, haec binis illis substitui, ac cum tertia vi rursum componi potest.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
