Latin
PROPOSITIO IV
Leopold Biwald, Physica generalis 250
Unproofread scanNot analysed yet
considerari potest in iis distantiis, in quibus experimenta capimus. Vis vero constans producit celeritatem tempori proportionalem, quod motui uniformiter accelerato convenit. Eandem ob causam sursum proiecta motu uniformiter retardato feruntur. COR. Quaecunque igitur in mechanica de motu uniformiter accelerato, aut retardato demonstrata sunt, corporibus gravibus terrestribus applicari possunt. SCHOLION. Ex observationibus Parisiis institutis constat, corpus grave prope superficiem terrae libere delapsum in linea ad superficiem terrae perpendiculari tempore minuti secundi percurrere pedes parisinos 15, 1 digitum, lineam 1 1/2, sive lineas 2173, 631356. Sequenti minuto secundo pedes 45, digitos 3. lineas 5 1. Tertio minuto secundo pedes 75, digitos, lineas 8 1/2, 95. 287. In medio resistente, quale habetur spatium in recipiente vitreo, ex quo aer cura maxima extractus fuit, corpora quantumvis sive quoad volumen, sive quoad massam differentia eodem ad sensum tempore per spatia Id quidem ex dictis in aequalia delabuntur. explicatione primi phaenomeni ita fieri debere constat. Cum enim vis acceleratrix ab una terrae, in quam tenditur, massa dependeat, patet, eandem esse debere celeritatem particularum quarumvis sive eae separatae ab aliis, sive in massam unam collectae considerentur. SCHOLIONI. Hoc observatum iri in corporibus, quae in vacuo deciderent, suspicatus iam olim fuit Epicurus, &Lucretius. Deinde id ex observationibus suis collegit Galileus; cum enim animadverteret, pilas ex auro, plumbo, cupro, porphyrite, ex centum cubitorum altitudine per aerem cum pila cerea demissas, hanc in fine lapsus ne quidem 4 digitis praevertisse, inde arguit, futurum, ut in medio non resistente corpora haec idem omnino spatium aequali tempore conficiant.