Latin
PROPOSITIO IV
Leopold Biwald, Physica generalis 252
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si vero corpora sive quoad massam, sive quoad volumen plurimum differant, veluti dum globus chartaceus, &plumbeus ex eadem altitudine decidunt, phaenomenon istud facile a quovis observari poterit. SCHOLIONA. Experimenta, quae Londini a Cl. Desaguliers instituta sunt, pro exactissimis habentur; cum enim is ex turri templi Londinensis S. Pauli vesicas suillas in formam sphaerae cavae exsiccatas, sphaeras item chartaceas, &vitreas demisisset, comperit, eas, quibus sub eodem volumine maior massa fuit, maiori quoque celeritate delapsas fuisse. 289. Descendent quoque corpora gravia in lineis rectis ad superficiem terrae ad sensum perpendicularibus, cum ob figuram telluris proxime sphaericam attrahantur (278) directione ad centrum telluris tendente. Denique cum (280) attractio punctorum intra sphaeram positorum sit in ratione directa radii, illud quoque patebit, cur in profundissimis terrae cavernis, in quibus utique minor est a centro telluris distantia, aliquod gravitatis decrementum a Newtono notatum fuerit.