# Physica generalis 253

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/253
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/253

Qua de re ut certius quidpiam constitui posset, determinavit accuratione maxima longitudinem penduli oscillationes singulas minuto uno secundo in insula Caienna absolventis, eamque aeri incidit: reversus deinde Parisios comperit, pendulum isochronum, sive eiusmodi, quod Parisiis oscillationes singulas minuto secundo perficeret, linea 14 prolongandum esse, qua re sententiam suam plurimum confirmari animadvertit. Rei novitate perculsi Astronomo-physici, pendulorum observationes in locis variis, quae plurimum discrepantes ab aequatore distantias haberent, instituerunt, ex quibus sequens eruitur PROPOSITIO I. Gravitas corporum terrestrium in diversis ab aequatore distantiis diversa est, crescitque continenter ab aequatore polos versus. 291. Experimentis enim accuratissimis compertum est, idem pendulum prope aequatorem pauciores, versus polos vero plures oscillationes intra idem tempus peragere; item pendula isochrona versus polos longiora esse debere, versus aequatorem vero breviora; ex quibus gravitatis incrementum versus polos manifesto consequitur. Cum enim (123) vires gravitatis acceleratrices sint ut pendulorum longitudines, patet ex incremento longitudinis pendulorum polum versus virium quoque accelelatricium incrementum recte deduci. Deinde cum vires constantes sint!

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
