Latin
ARTICVLVS XI
Leopold Biwald, Physica generalis 255
Unproofread scanNot analysed yet
Richerus ex Caienna reversus suamque de gravitatis inaequalitate sententiam promens, plurimos nactus est opinioni suae acerrime reluctantes, quorum complumomenta praecipua haec sunt: 1) Observationes res aliae, longitudines pendulorum isochronorum exhibent, haudquaquam versus polos crescentes. Alii eandem longitudinem in diversis locis se deprehendisse testantur. Verum notandum est, ad horum experimentorum felicem successum exquisitissinis instrumentis opus esse, quibus ii, qui primi post Richerum haec experimenta repetierunt, destituti fuere, cum ea nonnisi temporibus subsequis a Grahamo, &Gallis quibusdam artificibus ad eum perfectionis gradum adducta fuerint, quem tam ardui, &subtilis experimenti ratio exigit, illudque sententiam nostram plurimum corroborat, quod observationes omnes, quae instrumentis illis exquisitissimis institu ae uere, proposito nostro consentiant. Praeterea debet notabilis esse locorum distantia, in quibus experimenta capiuntur, cuius defectu fidem non merentur observationes in variis Galliae urbibus a Coupleto captae. Universim igitur harum observationum dissensus experimentis absque debita accuratione captis tribuendus est. Notari hic etiam meretur Cl. P. Iacquier animadversio, quod nimirum dissensus ille observationum ut plurimum versetur circa accuratam determinationem longitudinis, quam pendula isochrona in variis locis habere possint, sit autem consensus fere universalis in eo, quod pendulorum isochronorum longitudo aequatorem versus diminuatur. 2) Observationes citatae nullam habent rationem resistentiae medii, uti &affrictus, quae duo pendulorum oscillationes retardant, faciuntque, ut exactae satis observationes esse haud possint: verum &aeris, &affrictus resistentia eadem proxime est sub aequatore, &sub polis, ac proinde aequaliter utrobique Quin ex causis his pendulorum celeritas imminuitur. etiam in tam exigua velocitate aeris resistentia nulla fere esse censenda est. Quid quod aer prope polos densior celeritatem pendulorum magis retardare deberet, quam aer rarior sub aequatore. Ipsi quoque observatores diligentissimi accuratissimis barometris atmosphaerae variationes observarunt, ut resistentiam aeris inde oriundam dignoscerent. Denique ut observat doctissimus P. Iac. quier, omni caret verisimilitudine, observationes omnes in eundem perpetuo errorem conspirare, quod nempe penduli isochroni longitudinem minorem faciant per gradus pergendo a polis ad aequatorem.