# Physica generalis 256

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/256
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/256

3) Quoniam experimentis certissimis constat, calore corpora omnia dilatari, frigore vero constringi, fieri potuit, ut pendula sub zona torrida calore dilatata fuerint, quamobrem necesse fuit, pendulorum motum retardari, contrarium prope po los ob frigus intensum illarum regionum evenire debuisse, manifestius est, quam ut probetur. Verum obiectioni huic observatorum industria iam occurrit: Illi enim institutis eum in finem experimentis investigarunt, quanta sit metallorum a certo caloris gradu dilatatio, qua subtracta ab augmento longitudinis, quod pendula isochrona sub aequatore nanciscuntur, manifeste patuit, eam ab actione caloris minime provenire. Iidem observatores, ut effectus caloris, frigorisve diminuerent, prope polos igne admoto, & adhibito thermometro locum observationis ad eum caloris gradum redegerunt, qui cum gradu caloris, quem prope aequatorem thermometra indicabant, utcunque consentiret, quod a Cl. Maupertuis in Laponia praestitum fuisse legimus. Neque desunt pendula ita comparata, ut quantum calore producuntur, tantum vicissim contrahantur, quorum descriptio habetur in Monum. Acad. Paris. ad annum 1741.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
