# Physica generalis 258

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/258

Posito eius diurno motu, considerarunt „ vim centrifugam sub aequatore maximam esse „debere, prope polos minimam, in polis nul„lam. Illud praeterea notarunt, vim centri„fugam sub aequatore dirigi ad partes centro „telluris oppositas, quod ipsius aequatoris est „ centrum, quod quidem centrum eo remotius „ est a centro terrae, quo magis circulus ille ab aequatore recedit, ac proinde cum vis „ gravitatis ubique dirigatur versus terrae me„dium, observarunt ipsam vim centrifugam „ sub aequatore magis etiam directe gravitati „opponi, quam versus polos. Verum Bouguerius, cum vim centrifugam pro variis ab aequatore distantiis determinasset, tabulam quoque condidit, quae exhibet, quantum pendula pro diversa ab aequatore distantia ob hunc vis centrifugae effectum abbrevianda forent, haec vero cum ea pendulorum isochronorum decurtatione, quae ex observationibus accuratissimis eruitur, minime consentit. Sunt denique, qui diminutionem gravitatis sub aequatore existimant tribuendam esse defectui materiae, seu massae attrahentis, quem sub aequatore oriri censent ex calore ingenti, quo corpora omnia rariora efficiuntur, cum versus polos perpetuis nivibus, & glacie omnia rigeant. Addunt, observationes prope aequatorem in iis potissimum locis factas esse, quae mari patentissimo, & profundissimo omni ex parte ambiuntur, cuius tamen multo minor est densitas, quam terrae, lapidum, metallorum, ex quibus continens, in quo observationes aliae factae sunt, coagmentatur. Neque desunt cavernae ingentes subterraneae, quarum existentiam comprobant montes ignivomi prope aequatorem non rari, frequentes item terrae tremores, quibus ea loca divexantur; huic vero opinioni vix quidquam verisimilitudinis inesse videtur. Quis enim, nisi fingere amet, sibi persuadeat, cavernas illas, montesque ita ab aequatore versus polos dispositas esse, ut ob materiae sub aequatore defectum, versus polos accessionem gravitatis quoque incrementa notari debeant? an non etiam prope ipsum aequatorem montes altissimi prominent e terra, saxis, metallisque compacti? Illud ergo dicendum videtur, de causa auctae versus polos gravitatis nihil certo, tutoque affirmari posse.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
