Latin
ARTICVLVS III
Leopold Biwald, Physica generalis 26
Unproofread scanNot analysed yet
Et e converso vis quaecunque potest in tot, quot libuerit, resolvi, modo eiusmodi assumantur, quae sint ut latera parallelogrammorum, quorum diagonalis vim resolvendam exponit. COR. 8. Quo acutior est angulus, sub quo vires componentes conspirant, eo maior est diagonalis parallelogrammi, quae effectum virium componentium repraesentat, tantoque minus virium absolutarum deperditur. Quippe quo acutior hic angulus est, eo magis vires hae ad eandem directionem accedunt, quo casu (41) nihil virium absolutarum deperditur. COR. 9. Contra, quo is angulus est obtusior, eo minor evadit diagonalis, eoque plus ex viribus absolutis deperditur. Tunc enim ad directionem oppositam eo propius accedunt; quam si habeant, vires aequales (41) omnino destruuntur.