Latin
ARTICVLVS XII
Leopold Biwald, Physica generalis 260
Unproofread scanNot analysed yet
Indagandum nobis hic est, an vis eadem, qua corpora in superficie terrae posita in tellurem urgentur, lunam quoque, quam circa terram revolvi, ex Astronomorum observationibus constat, afficiat, atque in orbita sua retineat; quam rem duabus propositionibus exequemur. SCHOLION. Quoniam veritatis huius investigatio Newtono occasionem praebuit, ut immortale suum opus, principia nempe mathematica physicae conderet, operae pre tium duximus, ea hic recensere, quae Cl. Pemberton Newtoni coaetaneus, eique arctissimo amicitiae, pariumque studiorum foedere iunctus in praefatione expositionis suae Physicae Newtonianae super hac re posterorum memoriae tradidit. Cum Newtonus anno 1666 devitandae pestis causa in villam se quampiam recepisset, in horto obambulans gravitatis effectus rimari coepit: illudque omnium primum eius se menti obtulit, gravitatem in omnibus a terra distantiis, in altissimis videlicet montium iugis, ad quae eluctari nobis licet, vim suam prodere; quid ergo causae putemus esse, quod in maioribus a terra distantiis, atque in ea etiam, quam a terra luna habet, eiusdem vires exstinguantur? Quod si vero eousque agat gravitas, ea certe motum lunae afficiet, Lunamque in orbe suo continebit. Quamvis vero in iis distantiis, in quibus nos experimenta capimus, sensibile gravitatis decrementum haud percipiamus, fieri tamen poterit, ut vis eiusdem in ea, quam luna a terra habet, distantia minor sit, vel certe plurimum diversa ab ea, quam in telluris superficie notamus. Ut vero legem illam deprehenderet, iuxta quam haec gravitatis diminutio perageretur, illud praeterea ad animum revocavit, quod si luna in orbita sua gravitatis vi contineatur, fore, ut primarii quoque planetae, qui circa solem revolvuntur, vi simili in solem urgeantur: cumque tempora periodica planetarum primariorum cum eorundem a sole distantia comparasset, illud reperit: si quae vis sit, quae planetas primarios in solem urgeat, eam in rationes duplicata inversa distantiarum a sole decrescere debere: qua tamen in re illud posuit Newtonus, planetas primarios moveri in circulis, quorum centra sol occupet, quod licet a vero abesse Astronomorum industria detexerit, illud tamen constat, orbitas plerorumque planetarum a circularibus haud multum aberrare. Facta iam suppositione, quod gravitas a superficie terrae recedendo in eadem inversa duplicata distantiarum ratione decrescat, illud sibi investigandum sumpsit, an gravitas dicta lege decrescens ad lunam in orbita sua continendam sufficiens futura sit. Cum vero ad rei huius investigationem mensura peripheriae telluris opus sibi esse videret, supellectile libraria destitutus gradum latitudinis in superficie terrae 60 milliarium anglicorum posuit, usus ea in re rudi nautarum aestimatione.