# Physica generalis 261

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/261
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/261

Quoniam vero post exactiorem peripheriae terrestris mensuram innotuit, gradui latitudinis 69 1/2 milliaria anglicana respondere, facile patet, Newtoni calcum suppositioni adeo erroneae innixum, exspectationi eiusdem minime respondere potuisse. Is vero etiam tam malo laborum suorum successu absterritus eo adactus est, ut censeret, praeter gravitatem in tellurem aliam subesse causam debere, quae lunam per tangentem orbitae suae abire non sinat, verum inde continuo retractam terram versus incurvet. Spe igitur sua frustratus omnem de ulteriore eius rei investigatione cogitationem abiecit. Dum vero post elapsos complures annos laborem pristinum resumeret, usus exactiori, quae tum a Picardo inventa fuerat, telluris mensura, manifesto deprehendit, vim illam, qua in orbita sua luna retinetur, eandem esse cum vi gravitatis, qua corpora in superficie terrae posita in eandem continuo urgentur. Hinc vero occasionem sumpsit, motus planetarum primariorum circa solem ad examen iterum vocandi, quaeque ex duarum virium, quarum una versus punctum determinatum constanter tenderet, varia coniugatione oriri possunt motuum species, uberius declarandi: atque ita demum consurrexit illud immortale opus, ex quo Physici recentiores, quidquid in Physica theoretica habetur certi, velut ex fonte uberrimo liberaliter hauserunt.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
